- ACUPEDES
- ACUPEDESLatinis veterib. dicti sunt, qui Graecis ὀτρύποδες, quasi acutipedes. Inde acupedium Festus interpretatur, cui praecipuum er at in currendo acumen peddum. Gloss. acupedium, ὀτρυποδία. Sic Pindarus ἀκμην`ποδῶν, i. e. acumen pedum, eleganter dixit. Et quidem ὀτρυποδε̑ω, proprie de fullonibus dictum, dum saltu illô suô fulloniô vestimenta condensant. Glossae, addensator, ὀτρυποδητής. Aliae Glossae, Ο᾿τρυποδία, acupedum addensatio. Titinnius argutari pedibus, de fullone, quod idem ac ὀτρυποδεῖν. Sic argutarii canes vel acutarii in Lege Salica sunt acupedes, quos et vertagros dicebant. Quia autem fullones, dum vestimenta cogerent et densarent, saltabant, hinc densare hodieque Galli dicunt pro saltare. Nam et qui saltant, ὀτρυποδοῦσι: quam ὀτρυποδὶαν et micationem argutationemque pedum in saltantibus, Homerweleganter expressit,Μαρμαρυγην` θηεῖτο ποδῶν ----------Equi quoque καλπάζοντες, et tolutim badissantes, ὀτρυποδοῦσιν et crebris densisque saltibus terram feriunt ac crura altius tollendo quasi saltitant. Ine tricenarii dicti, quod gressibus intricatis et minutissime cribratis incedant: nam crebrâ genuum inflexione et alternis crurum voluminibus, gradu per minutias fractô, incessum suum celeriter impediunt expediuntque; non verolongis et extentis passibus plenôque gradu spatium carpunt quod cantherii faciunt. Suidas, ἁβρῶς βαδίζειν. ait. Hesych. καλπάζει, ὀτρυποδεῖ. Vide infra ubi de Acutariis Asturconibus, Tolutariis et Tricenariis equis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.